ATRIENSIS

ATRIENSIS
ATRIENSIS
servus fuit apud Romanos, qui sicut Ostiarius, seu Ianitor ostium, ita is atrium tuebatur. Varro de L. L. l. 7. Si ab aede et tuendo Aedituus est, cur ab Atrio et tuendo, non Atrituus sit potius quam Atriensis. Servius ad Aen. l. 9. v. 648.
Armiger ante fuit fidusque ad limina custos.
Aedituus, inquit, fuit, quod in ingenti honore apud Maiores fuit: illic enim et epulabantur et Deos colebant. Census etiam omnes illic servabant, quod etiam Plautus in Asinaria, quâ inducit Sauriam servum Atriensem in tota familia plurimum posse. Et sane operae pretium erit legisse eiusdem Fabulae Act. 2. sc. ult. Idem Grammaticus, Aen. l. 1. v. 730.
---- ---- Vocemque per ampla volutant
Atria.
Ubi, inquit, et pecunias habebant. Unde qui honor atiores crant, liminum custodes adhibebantur. Ibidem et culina erat, unde et Atrium dictum est, quasi atrum ex fumo. Ubi quod honor atiores illos fuisse ait, confirmatur ex Cicer. Parad. 5. Atque ut in magna familia sunt alii lautiores, utsibi videntur, servi, sedtamen servi, at Atrienses, alii inferiore locô, ut Mediastini etc. Quod ibi ignis ac fumi meminit, colligitur ex eodem Ciceron. in Pison. Exstructâ mensâ non conchyliis aut piscibus, sed multâ carne subrancidâ. Servi sordidati ministrant, nonnulli etiam senes, idem coquus, idem Atriensis. Quo facit et illud Euangelicum de Atrio Summi Sacerdotis, in quo ad ignem et prunas calefaciebat se Petrus, Matth. c. 26. v. 69. imo et quae habentur apud eund. c. 12. v. 29. et Lucam c. 11. v. 21. An vero Atrium lacunatum esset, an sub dio? implicita quaestio est. Vitruvius l. 6. c. 4. lacunaria haud obscure in Atriis collocat: cui suffragatur Ovid. Met. l. 8. et l. 14. ubi, Atria habet marmore, murice conchisque tecta. Appuleius quoque Floridor. l. 4. Sed et Medici, inquit, cum intr averint ad aegrum, uti visant, nemo eorum, quod Tabulina perpulchra in aedibus cernant et lacunaria auro oblita etc. At lacunaria et tablina non proprie in, sed circa Atrium, visebantur; in porticibus nimirum, quae impluvium cingebant, Atrium vero ὕπαιθρον erat: Ovid. autem, ut et Ausonius annotante ad Sueton. l. 2. Casaubonô, pro Aula usurpârunt. De servo Atriense ita Phaedrus l. 2. Fab. 5.
Ex alticinctis unus Atriensibus,
Cui tumca ab humeris linteô Pelusiô
Erat destricta, cirris dependentibus.
Ubi nos docet fuisle illos neque promissô capillô, neque detonsô, sed cirratô et leviter diffusô, quem comae tenorem servant omnes Antinoi (qui ex Atriensi Imperator. Hadriani Deus factus est, dignus plane, quem Ganymedes consessu dignaretur et reciperet in contubernium Zamolxis; vide Tertullian. Apologet. c. 13.) imagines. Erat autem in Atrio vel circa, Tablinum, in quo servabantur codices rerum in Magistratu gestarum, Plin. l. 35. c. 2. erant Armaria, quae imagines Maiorum continerent, Val. Max. l. 8. c. 15. in quarum locum postea irrepserunt, ut Plin. conqueritur l. c. signa externorum Artificum, aera et marmora, ut et in Trimalcionis Atrio notavit Petronius. Neque porro alius, quam, Atriensis fuisle videtur, qui ab Atrio curando vel Atrii curandi appellatur, in antiquo elogio. Nisi dicamus, fuisle recensitorem quempiam officiosorum hominum, quorum catervae ibi loci disponebantur: aut Nomenclatorem, qui domino salutantium insusurraret nomen. Bibliothecae autem, quarum hîc apta omnino statio est, adeo insederant omnes domos, ut in ipsas declamaverit Seneca de Tranquill. c. 9. Sed et Pinacothecae etiam privatim, ad insaniam receptae sunt, quatum nimium studium improbavit Plin. l. 35. c. 2. Et quidem tabulas pictas videntur curâsle Pictores. Iam vero Officinator a statuis, cuiusmodi fuit Eutyches Libertus, et Hermeros Ti. Claudii servus Theamidianus ab Marmoribus Magister, faciunt ut credam, apud Caesares saltem, non Pinacothecas tantum, sed et Agalmatothecas in deliciis fuisle, privati enim illis Atria referserant sua. Haec de Atriensi urbano. Atriensi vero rustico iniungit Columella l. 12. c. 3. ut supellectilem exponat, ut curet ferramenta nitidari et liberari rubigine; idque apud parcos et attentos Patresfamilias, qui nollent supervacaneum Supellecticariorum ministerium domi habere. Et hoc non ruri modo, sed etiam in urbe aliquando placuit, cum Cicero Parad. 5. Atriensi comparet illum, qui Matellionem Corinthium cupide tractabat. Cum Atriensibus iidem Atriarii quibusdam videntur, Petrus vero Faber Semestr. l. 2. c. 12. eos distinguens, illos honestioris conditionis, hos minus honoratos, et veluti priorum vicarios, qui ad Atrium tamquam ad ostium, eius observandi gratiâ starent, illudque tergerent,
verrerent, spatgetent, fuisse tradit, vide Laur. Pignorium, et T. Popmam de Servis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • ATRIESIS — atriensis …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Смотритель дома —    • Atriensis,          (от atrium), подразумевается servus, раб, в ведении которого у римлян находилось atrium, imagines, картины, столовая посуда, одним словом, вся supellex. В прежние времена на его обязанности лежало то, что впоследствии… …   Реальный словарь классических древностей

  • СЕРВЫ —    • Servi,          общее название римских рабов; как слуги, они назывались famuli (отсюда familia, принадлежавшая к известному дому), в домашней жизни pueri; как движимое имущество mancipium. Рабами делались     I.вследствие рождения от рабыни …   Реальный словарь классических древностей

  • Епархия Терамо-Атри — лат. Dioecesis Aprutina seu Teramensis Hatriensis seu Atriensis итал. Diocesi di Teramo Atri …   Википедия

  • Bistum Teramo-Atri — Basisdaten Staat Italien Kirchenregion Abruzzen Molise Metropolitanbistum …   Deutsch Wikipedia

  • Villicus — Este artículo o sección sobre historia necesita ser wikificado con un formato acorde a las convenciones de estilo. Por favor, edítalo para que las cumpla. Mientras tanto, no elimines este aviso puesto el 11 de julio de 2008. También puedes ayudar …   Wikipedia Español

  • Sklaverei [1] — Sklaverei. Das Verhältniß unbedingter, d.h. mit dem Verlust aller persönlichen Freiheit verbundener Dienstbarkeit, in welchem der Dienende nicht als Person, sondern als Sache betrachtet u. behandelt wird, so daß der Herr über ihn u. sein… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Atrĭum — (röm. Ant.), 1) in den römischen Häusern der Saal, in welchen man aus dem Vorplatz (Ostium) trat; er hatte oben eine Öffnung, um Licht herein u. den Rauch, da der Heerd hier stand, hinauszulassen. Hier lebte u. aß die Familie zusammen; hier saß… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Diocese of Penne and Atri —     Diocese of Penne and Atri     † Catholic Encyclopedia ► Diocese of Penne and Atri     (Pennensis et Atriensis).     Penne is a city in the Province of Teramo, in the Abruzzi, central Italy; it has an important commerce in leather and in… …   Catholic encyclopedia

  • ANTINOUS — I. ANTINOUS Bithynicus iuvenis, ab Adriano Imperatore adamatus, cui ut creditur, pro Imperatoris salute, ex magica disciplina, mortuo, templum apud Mantineam constituit. Spartian. in Hadriano. c. 14. et Graeci quidem, volente Hadrianô, eum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”